![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Epistula II ad Timotheum 1 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti 2 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 3 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 4 labora sicut bonus miles Christi Iesu 5 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit 6 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit 7 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere 8 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum 9 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 10 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 11 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 12 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus 13 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos 14 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest 15 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 16 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis 17 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem 18 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 19 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem 20 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 21 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam 22 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum 23 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 24 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 25 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 26 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 27 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011