![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Parabolae 1 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato 2 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 3 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 4 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 5 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 6 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 7 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 8 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 9 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 10 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 11 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 12 consilium custodiet te prudentia servabit te 13 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 14 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 15 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 16 quorum viae perversae et infames gressus eorum 17 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 18 et relinquit ducem pubertatis suae 19 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 20 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 21 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 22 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 23 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011