![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Epistula ad Philippenses 1 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me 2 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 3 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 4 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 5 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 6 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 7 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 8 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 9 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 10 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 11 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 12 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 13 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 14 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 15 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 16 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 17 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 18 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 19 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 20 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 21 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 22 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 23 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 24 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 25 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 26 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 27 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 28 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 29 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 30 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 31 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011