![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Numeri 1 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi 2 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 3 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 4 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 5 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 6 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 7 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 8 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 9 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 10 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 11 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 12 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 13 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 14 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 15 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 16 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 17 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 18 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 19 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 20 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 21 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 22 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 23 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 24 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 25 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 26 ad aquilonis partem castrametati sunt filii quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 27 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 28 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 29 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 30 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 31 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 32 omnes qui numerati sunt in castris fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 33 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 34 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 35 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011