![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Ezechiel 1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas 4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus 5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis 6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem 7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos 8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011