![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Daniel 1 et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim 2 et accepit uxorem nomine Susannam filiam Chelciae pulchram nimis et timentem Dominum 3 parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Mosi 4 erat autem Ioachim dives valde et erat ei pomerium vicinum domus suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium 5 et constituti sunt duo senes iudices in anno illo de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus qui videbantur regere populum 6 isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia 7 cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui 8 et videbant eam senes cotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentia eius 9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum 10 erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum 11 erubescebant enim indicare concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea 12 et observabant cotidie sollicitius videre eam dixitque alter ad alterum 13 eamus domum quia prandii hora est et egressi recesserunt a se 14 cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam 15 factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio aestus quippe erat 16 et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam 17 dixit ergo puellis adferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite ut lavem 18 et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium ut adferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos 19 cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et adcurrerunt ad eam et dixerunt 20 ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt et in concupiscentia tui sumus quam ob rem adsentire nobis et commiscere nobiscum 21 quod si nolueris dicemus testimonium contra te quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te 22 ingemuit Susanna et ait angustiae mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras 23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini 24 et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam 25 et cucurrit unus et aperuit ostia pomerii 26 cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus inruerunt per posticam ut viderent quidnam esset 27 postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna et facta est dies crastina 28 cumque venisset populus ad virum eius Ioachim venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut interficerent eam 29 et dixerunt coram populo mittite ad Susannam filiam Chelciae uxorem Ioachim et statim miserunt 30 et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis 31 porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie 32 at iniqui illi iusserunt ut discoperiretur erat enim cooperta ut vel sic satiarentur decore eius 33 flebant igitur sui et omnes qui noverant eam 34 consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus super caput eius 35 quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino 36 et dixerunt presbyteri cum deambularemus in pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas 37 venitque ad eam adulescens qui erat absconditus et concubuit cum ea 38 porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri 39 et illum quidem non quivimus conprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit 40 hanc autem cum adprehendissemus interrogavimus quisnam esset adulescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus 41 credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem 42 exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant 43 tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose conposuerunt adversum me 44 exaudivit autem Dominus vocem eius 45 cumque duceretur ad mortem suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Danihel 46 et exclamavit voce magna mundus ego sum a sanguine huius 47 et conversus omnis populus ad eum dixit quis est sermo iste quem tu locutus es 48 qui cum staret in medio eorum ait sic fatui filii Israhel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israhel 49 revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam 50 reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi dedit Deus honorem senectutis 51 et dixit ad eos Danihel separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos 52 cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius 53 iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino innocentem et iustum non interficies 54 nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi qui ait sub scino 55 dixit autem Danihel recte mentitus es in caput tuum ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium 56 et amoto eo iussit venire alium et dixit ei semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum 57 sic faciebatis filiabus Israhel et illae timentes loquebantur vobis sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram 58 nunc ergo dic mihi sub qua arbore conprehenderis eos loquentes sibi qui ait sub prino 59 dixit autem ei Danihel recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim angelus Dei gladium habens ut secet te medium et interficiat vos 60 exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se 61 et consurrexerunt adversum duos presbyteros convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicuti male egerant adversum proximum 62 ut facerent secundum legem Mosi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa 63 Chelcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis 64 Danihel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011