![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Baruch 1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae 2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est 4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis 5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria 6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei 8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei 9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011