Символы веры (12)

Староримский (глав: 3)

Апостольский (глав: 5)

Афанасьевский (глав: 5)

Никейский (глав: 4)

Никео-Царьградский (глав: 4)

Филиокве (глав: 3)

Халкидонский (глав: 4)

Аугсбургское исповедание (глав: 32)

Тридентский (глав: 3)

Англиканское исповедание (глав: 3)

Вестминстерское исповедание (глав: 34)

Баптистское исповедание (глав: 33)

О подражании Христу (4)

Блаженный Августин (1)

Символы веры

Тридентский Символ веры (исповедание веры Тридентского собора, Символ веры Папы Пия IV) (1545-1563)

◄◄ | | Глава | ► | ►►

Латинский текст

1 Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, qu? continentur in Symbolo, quo Sancta Romana ecclesia utitur, videlicet:

2 Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem c?li et terr?, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia s?cula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de c?lis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in c?lum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi s?culi. Amen.

3 Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque eiusdem ecclesi? observationes et consitutiones firmissime admitto et amplector.

4 Item sacram Scripturam iuxta sensum eum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam umquam nisi iuxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.

5 Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta nov? legis, a Iesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria: scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse.

6 Receptos quoque et approbatos ecclesi? catholic? ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto.

7 Omnia et singula, qu? de peccato originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

8 Profiteor pariter, in Missa oferri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharisti? Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi, fierique conversionem totius substanti? panis in Corpus at totius substanti? vini in Sanguinem, quam conversionem Ecclesia catholica transsubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum sumi.

9 Constanter teneo, purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari. Similiter et Sanctos, una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas.

10 Firmissime assero, imagines Christi ac Deipar? semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas et retiendas esse, atque eis debitum honorem et venerationem impertiendum.

11 Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usu christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

12 Sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam romanam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici, beati Petri, Apostolorum principis, successori, ac Iesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac iuro.

13 Cetera item omnia a sacris canonibus et oecumenicis Conciliis, ac pr?cipue a sacrosancta Tridentina Synodo, et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita et declarata, pr?sertim de Romani Pontificis primatu et infallibili magisterio indubitanter recipio ac profiteor; simulaque contraria omnia, atque h?reses quascumque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reicio, et anathematizo.

14 Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in pr?senti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram, et inviolatam usque ad extremum vit? spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et pr?dicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo ac iuro. Sic me Deus adiuvet et h?c sancta Dei Evangelia.


SAPE
Яндекс.Метрика

Наверх | Главная | Форум

© The FontCity, ltd, 2011